Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 9

Imo cogniti estis.Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde:Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuamPsal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis praestat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab aeterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit.Infirma.Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat.Egena.Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiae facit.Egena elementadicuntur quae sui invicem egent ad regendum mundum.
(* Traductions européennes)